- AENEAS
- I.AENEASAnchisae et Veneris fil. princeps Troianus, post longos errores in Italiam pervenit ad Evandrum ac Tyrrhenos, apud quos regnavit Tarchon iunior ann. 20. Primus fuit Latinorum Rex, regnavitque post soceri Latuni mortem ann. 3. Turnum vicit, eiusque sonsam Laviniam accepit coniugem. Aboriginibus dein cum suis coniunctis, post varias urbes conditas, tandem in praelio contra Tuscos occisus est. In Numici ripa a suis conditus, Iovis Indigetis nomen acepit. Dionys. Halicarn. l. 1. Hist. Rum. Liv. l. 1. c. 1. 2. Aur. Victor. l. 1. Orig. Rom. Fingunt autem, hunc fuisse Veneris filium iuxta Simoentem natem. Virg. in libris Aen. Ulyssi Homerico per omnia similem facit, virum fortem et bellicosum, qui per varios et matis et terrae errores in Latium venerit. Convenit inter omnes fere auctores, Troiam ab eo et Antenore proditam fuisse, quapropter ubique illam culpam diluit, ut Romanorum gloriae, qui ab eo traxerunt originem, consulat. Troiâ dirutâ, patrem Anchisen seniô confectum humeris impositum ab hostibus liberavit. Unde versus in Neronem,Quis neget Aeneae magni de stirpe Neronem?Sustulit hic Matrem, sustulit ille Patrem.Dum autem Ascanium filium suum et Penates secum defert, Creusam uxorem in itinere amisit; Hinc in Macedoniam transiit: unde ulterius profectus Anchisen in Sicilia apud Drepanum mortuum reliquit. Africam numquam vidissle, ne dum Didonem multi testantur; quapropter totum 4. Aeneidos librumconfictum omnes confirmant. Alii dicunt, Aeneam captivum una cum Andromache datum fuisse Neoptolemo Achillis, filio, ac in Thessaliam deportatum; ut scriptum est a Lesche, poetâ Graecô, qui parvam Iliadem composuit, cuius versus refert Natalis Comes l. 4. c. 13.Αᾐτὰρ Α᾿χιλλεῖος μεγαθύμου φαίδιμος υἱὸςΕ῾κτορέην ἄλοχον κάταγεν καίλας ἐπὶ νῆας.Παῖδα δ᾿ ἑλων` εκ κόλπου εὐπλοκάμοιο τιθην´ης,Π῾ίψε ποδὸς τεταγων` ἀπὸ πύργου, τὸν δὲ πεσόνταΕ῎λλαβε ποργύρεος ςθάνατος καὶ μοῖρα κρατ αιή.Ε᾿κ δ᾿ ε̑λετ´ Α᾿νδρομάχην ἠΰαωνον παράκοιτινΕ῞κτοροω, ἥν τε οἱ αὐτῶ αριςῆες Παναχαίων,Δῶκαν ἔχειν, ἐπίηρον ἀμειβόμενοι γέρας ἀνδρί.Αὐτον` τ᾿ αΓχίςαο κλυτον` γόνον ἱπποδάμοιοΑἰνείαν, εν νηυσὶν ἐβήσατο ποντοπόροιςινΕ᾿κ πάντων Δαναῶν ἀγέμεν γέρας ἔξοχον ἄλλων.Nic. Lloydius.II.AENEASunus ex iis legatis, quos Lacedaemonii, octavô belli Peloponnesiaci annô, finiendae controversiae ad Athenienses miserunt. Vide Scholia in Aristoph. Equit. p. 336. F.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.